PERSPICUA Urbs

PERSPICUA Urbs
PERSPICUA Urbs
apud Amm. Marcellin. l. 14. c. 8. Ciliciam vero, quae Cydnô amne exsultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicua; Nobilis hanc condidisse Perseus memoratur: clara est, pulchra et conspicua. Ita enim tum loquebantur. Macrob. de Iulia, l. 2. Saturnal. c. 5. Profusi cultus perspicuique comitatus. Appuleide Psyche. Cum sua sibi perspicua pulchritudine, i. e. clarâ, ενδήλῳ, περιβλέπτῳ. In Poemate Eucheriae, rosa perspicua,
Perspicuamque rosam dira cicuta premat.
Ibidem, perspicua perdix,
Tristis perspicua sit cum perdice tavanus,
Iunctaque cum corvo pulchra columba cubet, etc.
Vide Salmas. ad Solin. p. 772

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”